monumenta.ch > Petrus Blesensis > bnf16714.88 > bnf5941A.27 > bnf14764.87 > Ioannes, 1 > ad Romanos, 11 > bnf11947.86 r > sectio 616 > ad Romanos, 10 > Ezechiel, 16 > Numeri, 24 > sectio 444 > sectio 416 > Psalmi, 109 > sectio 512 > uwbM.p.th.f.68.258 > ad Galatas, 1 > sectio 52 > bnf17914.6 > ad Timotheum I, 3 > bnf4871.69 > sectio 180 > bnfGrec107.125 > ἐπωμίδα, id est, superhumerale appellant. {0}[ Aquila ἐπένδυμα, nos EPHOD suo ponimus nomine. Et ubicumque in Exodo, sive in Levitico superhumerale legitur, sciamus apud Hebraeos Ephod appellari. Hoc autem esse Pontificis vestimentum, et in quadam Epistula Ad Marcell. XXIX] 29 > Isaias, 45 > sectio 806 > sectio 399 > Ioannes, 5 > Numeri, 1 > sectio 92 > sectio 706 > 26 > sectio 22 > Ecclesiastes, 9 > bnf17226.34 > sectio 9 > sectio 33 > sectio 367 > bnf16714.29 > sectio 251 > sectio 7 > sectio 533 > Lucas, 1 > bnf14764.38 > Psalmi, 118 > bnf8260.61 > Psalmi, 138 > bsbClm6299.265 > sectio 6 > csg75.805 > Lucas, 21 > sectio 295 > ad Titum, 1 > Isaias, 54 > Psalmi, 61 > Proverbia, 4 > sectio 10 > sectio 54 > sectio 3 > csg48.120 > sectio 7 > sectio 18 > Lucas, 16 > sectio 10 > bnf17226.89 > 34 > Aggaeus, 2 > bnfGrec107.147 > Numeri, 23 > bnfGrec107.409 > Isaias, 60 > Psalmi, 77 > sectio 337 > sectio 591 > sectio 462 > Exodus, 16 > sectio 25 > sectio 25 > Exodus, 7 > ad Corinthios I, 14 > Ecclesiasticus, 25 > sectio 7 > ad Corinthios I, 9 > 10 > bnf8260.73 > sluMscr.Dresd.A.145.b.189 > sectio 3 > 2 > sectio 13 > sectio 238 > Matthaeus, 12 > bnf17226.36 > bnf6069F.186 > sectio 436 > sectio 20 > Canticum, 1 > bnf16714.37 > ad Timotheum I, 6 > sectio 7 > sectio 205 > sectio 12 > Psalmi, 128 > 14 > Proverbia, 1 > bnf8055.310 > bnf16714.10 > sectio 4 > Isaias, 7 > sectio 352 > sectio 17 > bnf16714.88 > Genesis, 2 > Lucas, 17 > sectio 6 > bnf5941A.30 > bnf10439.152 v > sectio 397 > sectio 621 > sectio 13 > bsbClm6299.52 > sectio 573 > sluMscr.Dresd.A.145.b.156 > sectio 491 > 25 > sectio 8 > bnf14764.83 > sectio 226 > bnf4894.333 > bnf6069F.64 > sectio 527 > Psalmi, 49 > sectio 20 > ad Corinthios I, 7 > sectio 361 > sectio 2 > sectio 29 > bnf16714.48 > Lucas, 14 > bnf7806.2 > sectio 581 > bsbClm6224.68 > sectio 6 > Exodus, 15 > bnf17914.7 > bnf12945.82 > sectio 771 > bnfNAL446.23 > sectio 9 > Regum I, 20 > bnf17339.10 > Matthaeus, 28 > bsbClm6299.267 > 25 > sectio 18 > bnf8055.136 > Leviticus, 21 > ad Romanos, 12 > sectio 780 > sectio 13 > sectio 46 > bnf12945.143 > csg68.362 > bnf16714.83 > Genesis, 6 > sectio 16 > ad Corinthios II, 6 > sectio 23 > Numeri, 24 > Matthaeus, 18 > bnf8260.39 > ad Corinthios I, 9 > bnf14764.99 > sectio 568 > sectio 25 > sectio 73 > Psalmi, 4 > sectio 418 > sectio 536 > Psalmi, 48 > bnf14764.95 > sectio 5 > uwbM.p.th.q.1a.282 > sectio 240 > sectio 17 > sectio 206 > 29
Cassiodorus, Historia Gothorum, XXVIII.Atanaricus Vesegotharum rex, Fridigerni successor, a Theodosio imp. Constantinopolim evocatus, magnis honoribus ab eo afficitur, ibique moritur: ubi et de Foederatis, et de Theodosii adversus Eugenium tyrannum, qui Gallias occuparat, auxilio Vesegotharum victoria. <<<     >>> XXX.Alaricus Stiliconem Gothos inopinato bello adorsum caedit; Italiam vastat, Romam spoliat. Inde, in Africam cogitans, cum spoliis moritur. Vesegothae Alaricum in alveo fluminis Busentini mira ratione sepeliunt.

CAPUT XXIXVesegothae, subtractis sibi a Theodosii filiis consuetis donis, pertaesi otii, Alaricum sibi regem eligunt, et Italiam invadunt. SHOW APPARATUS

1 Postquam vero Theodosius, amator pacis generisque Gothorum, rebus excessit humanis, coeperunt eius filii utramque rempublicam luxuriose viventes adnihilare, auxiliariisque suis, id est Gothis, consueta dona subtrahere. Mox Gothis fastidium eorum increvit, verentesque ne longa pace eorum resolveretur fortitudo, ordinant super se regem Alaricum, cui erat post Amalos secunda nobilitas Baltharumque ex genere origo mirifica; qui dudum ob audaciam virtutis Baltha, id est audax, nomen inter suos acceperat.
2 Mox ut ergo antefatus Alaricus creatus est rex, cum suis deliberans suasit suo labore quaerere regna, quam alienis per otium subiacere; et sumpto exercitu, per Pannonias, Stilicone et Aureliano consulibus, et per Firmium dextro latere quasi viris vacuam intravit Italiam. Nullo penitus obsistente ad pontem applicuit Condiniani, qui tertio milliario ab urbe erat regia Ravennate. Quae urbs inter paludes et pelagus, interque Padi fluenta uni tantum patet accessui, cuius dudum, ut tradunt maiores, possessores Eneti, id est laudabiles, dicebantur.
3 Haec in sinu regni Romani super mare lonium constituta, in modum influentium aquarum redundatione concluditur. Habet ab oriente mare, ad quod qui recto cursu de Corcyra atque Helladis partibus navigat dextrum latus, primum Epirum, dein Dalmatiam, Liburniam Istriamque, et sic Venetias radens palmula navigat. Ab occidente vero habet paludes, per quas uno angustissimo introitu ut porta relicta est.
4 A septentrionali quoque plaga ramus illi ex Pado est, qui Fossa vocatur Asconis. A meridie idem ipse Padus, quem solum fluviorum regem dicunt, cognomento Eridanus, ab Augusto imperatore altissima fossa demissus, qui septima sui alvei parte mediam influit civitatem, ad ostia sua amoenissimum portum praebens, classem 240 navium, Dione referente, tutissima dudum credebatur recipere statione.
5 Qui nunc, ut Fabius ait, quod aliquando portus fuerat, spatiosissimos hortos ostendit, arboribus plenos; verum de quibus non pendeant vela, sed poma. Trino siquidem urbs ipsa vocabulo gloriatur, trigeminaque positione exsultat, id est, prima Ravenna, ultima Classis, media Caesarea, inter urbem et mare, plena mollitie, arenaque munita, vectationibus apta.